lynx   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Basic English

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Basic English (lingua Anglica Basica) est lingua auxiliaris internationalis facta anno 1930 a Carolo Ogden. Cum linguis artificiosis similis esse videatur, Basic English est forma linguae Anglicae simplicior reddita.

Basic English singularis est quod tantum 18 verba (16 regularia et 2 auxiliaria) habet. Ad utilitatem vocabularii sui augendam (quod ad 850 vocabula cum coniugationibus irregularibus circumscribitur), locutionibus (nonnumquam ridiculis) utitur. Exempli gratia, body-water ("aqua corporis") est locutio in Basic English quae "sudorem" significat.

Propositum originale Ogdenis erat Basic English uti tamquam instrumentum ad doctrinam linguae Anglicae regularis; basis 850 vocabulorum, cum indicibus specialibus unius cuiusque materiae (scientiarum, vocabulorum internationalium, negotiorum, et cetera) disci poterat ut peritia linguae Anglicae discipuli augeretur, donec facultatem quasi nativam linguae Anglicae obtineret.

Sed quamquam lingua Anglica usum quendam internationalem (velut in aviatione) consecuta est, Basic English facilius defecit. Grammatica non erat ars in qua Ogden excellebat, et lingua hac de causa debilitabatur. Exempli gratia, necesse est totam coniugationem verborum Anglicorum discere ut Basic English utaris, etsi tantum 16 verba adhibentur; interdum vocabula, quae in Anglica regulari verba sunt, in Basic English nomina substantiva fiunt. (Quae res non aliena est a lingua Anglica, sed in Basic English frequentius quam naturaliter applicatur.) Orthographia quoque Basic English irregularis manebat, cum duodecim modi essent unum sonum scribendi.

Rari sunt conatus Basic English resuscitandi vel emendandi. Essential World English (lingua Anglica Essentialis Mundialis) est versio Basic English cuius grammatica naturalior est, et cuius vocabularium ad 1300 voces auctum est ut locutiones inusitatae vitarentur. Special English (lingua Anglica Specialis) est forma linguae Anglicae qua Voice Of America utitur ad nuntios ad gentes exteras radiophonica via transmittendos.

Anno 2004 etiam Ioannes Paulus Nerriere Linguam globicam proposuit Basic English similem.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Лучший частный хостинг