ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|||
|
1 1 Capto Valeriano (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depressa est?), nutante re publica, cum Odaenathus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, vagabantur ubique exercitus, murmurabant omnibus in provinciis duces, erat omnium ingens maeror, quod Valerianus imperator Romanus in Perside serviliter teneretur. sed erat etiam maior omnium maestitia quod Gallienus nanctus imperium ut pater fato sic ipse moribus rem publicam perdiderat.1
p18 2 Gallieno igitur et Volusiano consulibus Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret. 3 placuit denique ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem publicam defensendam . . capesserent . . . . . . . . . . . . sic igitur . . . imperium . . . delatum est . . . Macriano . . . . . . . . . . . . 4 causae Macriano . . . . . . imperandi2 cum filius haec fuerunt: primum quod nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia. 5 huc accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exemplo ad omnia munera3 militaria.
2 1 Ergo Macrianus . . . . . . . . . undique auxilia . . . petiit occupatis a se . . . partibus, quas ipse . . . posuerat2 ita ut firmaret imperium. deinde bellum ita instruxit ut par esset omnibus, quae contra eum poterant cogitari.4 2 idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac5 principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem publicam gubernabat, opprimeret. 3 sed Valens, comperto quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur
p20 in Thessaliam se recepit. 4 ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est. ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus.
5 Et6 Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus, Asiam primum venit et7 Illyricum petiit. 6 in Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia militum ducens. 7 sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.
3 1 Turbata interim re publica toto penitus orbe terrarum, ubi Odaenathus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem gerere,8 festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret fortuna, capiendum. 2 sed ii qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientes Odaenatho auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt missoque per murum corpore Odaenatho se omnes affatim dediderunt. 3 totius prope igitur orientis factus est Odaenathus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam Gallienus. 4 idem9 Ballista multos Emesenos, ad quos confugerant Macriani milites, cum Quieto et thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas paene deleretur.
p22 5 Odaenathus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat.
6 Sed Gallienus, cognito quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam recepto, libidini et voluptati se dedidit. 7 ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plausum vocavit. 8 et cum plerique patris eius captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum laetatus est. 9 constabat autem censuram parentis eum ferre non potuisse votivumque10 illi fuisse quod inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet.
4 1 Per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisque horreis multa oppida malo famis pressit. 2 sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatoriis ornamentis exutum Gallieno vivum transmisit. Aegyptus post haec Theodoto data est; Aemilianus in carcere strangulatus; in Thebaitanos milites quoque saevitum est interfectis compluribus.11
3 Cum Gallienus in luxuria et improbitate persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem publicam gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus insitum est leves ac degenerantes a virtute Romana et luxuriosos principes
p24 ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque12 consentientibus, quod occupatum imperatorem libidinibus querebantur. 4 contra hunc ipse Gallienus exercitum duxit; cumque urbem, in qua erat Postumus, obsidere coepisset, acriter eam defendentibus13 Gallis, Gallienus muros circumiens sagitta ictus est. 5 nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime vindicavit. 6 his coactus malis Gallienus pacem eum Aureolo facit oppugnandi Postumi studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem modo feliciter modo infeliciter gerit. 7 accesserat praeterea his malis,14 quod Scythae Bithyniam invaserant civitatesque deleverant. 8 denique Astacum,15 quae Nicomedia postea dicta est, incensam graviter vastaverunt. 9 denique quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum exstitit latronibus evagantibus, qui vix oppressi sunt.
5 1 et haec omnia Gallieni contemptu fiebant. neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad spem bonorum bonis promptius, quam cum vel malus timetur vel16 dissolutus contemnitur imperator.
p26 2 Gallieno et Fausiano17 consulibus inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimus fuit et tenebrae per multos dies;18 3 auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante. quo motu multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus fuit. 4 mota est et Roma, mota et Libya. hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret. 5 maria etiam multas urbes occuparunt. pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris, factumque Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium. nam et pestilentia tanta exstiterat vel Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent.
6 Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Romanam vastaret, capto Valeriano, Gallis parte maxima obsessis, cum bellum Odaenathus inferret, cum Aureolus perurgueret Illyricum,19 cum Aemilianus Aegyptum occupasset, Gothorum pars20 . . ., quod nomen, ut21 dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis Thraciis, Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter p28 saltem22 ostentata23 est. 7 quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus paratissimi.
6 1 Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt. 2 Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant. etiam templum Lunae Ephesiae despoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota per24 populos. 3 pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum dixerit. 4 nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur: "Quid? sine lino Aegyptio esse non possumus!" 5 cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset, "Quid," inquit, "sine aphronitris esse non possumus!" 6 perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur: "Num sine Atrebaticis sagis tuta res publica est?" 7 sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret,25 quasi detrimentis vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. 8 ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus nemo superesset. 9 denique nulla vetus familia
p30 apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.
7 1 Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium obtinuit, principe generis Constantii Caesaris nostri, bellum iniit. et cum26 multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. victrix Gallieni pars fuit pluribus proeliis eventuum variatione27 decursis. 2 erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur. denique ad vindictam Byzantiorum processit. et cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit, fracto foedere quod promiserat. 3 per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt.
4 Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, exquisito genere voluptatum.
8 1 iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato milite28 et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et
p32 mulieribus cum cereis facibus et lampadis praecedentibus Capitolium petiit. 2 praecesserunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornuis auro iugatis et dorsualibus series discoloribus praefulgentes; 3 agnae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decem elephanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladiatores pompabiliter ornati cum auratis vestibus matronarum, mansuetae ferae diversi generis ducentae ornatu quam maximo affectae, carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugiles flacculis non veritate pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apinarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent. 4 omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant. 5 ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis Capitolium petiit. 6 hastae auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum ibant. 7 ibant praeterea gentes simulatae, ut
p34 Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur.
9 1 Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regaliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare dicebatur. 2 inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque vindicaverant. 3 nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde, sed ab iis qui circum eum erant requirebat: "Ecquid habemus in prandio? ecquae voluptates paratae sunt? et qualis cras erit scaena qualesque circenses?" 4 sic confecto itinere celebratisque hecatombis ad domum regiam rediit conviviisque et epulis decursis29 alios dies voluptatibus publicis deputabat. 5 praetereundum non est haud ignobile facetiarum genus. nam cum grex30 Persarum quasi captivorum per pompam (rem ridiculam) duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque uniuscuiusque vultum mira inhiatione rimantes.31 6 a quibus cum quaereretur quidnam agerent32 illa sollertia, illi responderunt: "Patrem principis quaerimus." 7 quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit vivos exuri. 8 quod populus factum tristius, quam quisquam aestimet, tulit, milites vero ita doluerunt ut non multo post vicem redderent.
p36
10
1 Gallieno et Saturnino consulibus Odaenathus rex Palmyrenorum obtinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infulis declaravit, Gallieno aut nullas aut luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente. 2 denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius filius neglegebat, indixit. 3 Nisibin et Carrhas statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrhenis et increpantibus Gallienum. 4 nec defuit tamen reverentia Odaenathi circa Gallienum. nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. 5 qui cum Romam deducti essent, vincente Odaenatho triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem, nam de illius morte falso compererat. 6 Odaenathus autem ad Ctesiphontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros homines interemit. 7 sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior tamen Romana victoria. 8 et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odaenathus liberaret, instabat cottidie, at33 locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat.
p38
111 Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto se34 ad Bithyniam contulerunt. 2 quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit.
3 Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse. 4 quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum docti35 sint litterarum ut raro aliquibus doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. 5 Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re publica. 6 fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. 7 huius illud est epithalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. nam cum fratrum suorum filios iungeret, et omnes poetae Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum p40 manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius36 ita dixisse fertur:
9 longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter38 poetas quam inter rhetores emicuit. sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratione vel poeta flagitatur.
12 1 Laudatur sane eius optimum factum. nam consulatu39 Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui, ubi comperit ab Odaenatho Persas vastatos, redactam Nisibin et Carrhas in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram, denique Ctesiphontem esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occisos, Odaenathum participato imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Persas captos traheret, cudi iussit. quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter accepit.
2 Fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostendendi acuminis40 scilicet pauca libet ponere: 3 nam cum taurum ingentem in arenam misisset, exissetque ad eum feriendum venator41 neque productum decies potuisset occidere, p42 coronam venatori misit, 4 mussantibusque cunctis, quid rei esset quod homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit: "Taurum totiens non ferire difficile est". 5 idem, cum quidam gemmas vitreas pro veris42 vendidisset eius uxori, atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem venditorem iussit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit: "Imposturam fecit et passus est". deinde negotiatorem dimisit.
6 Occupato tamen Odaenatho bello Persico, Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque inde cum praeda in solum proprium reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navalive43 bello superati sint.
13 1 Per idem tempus Odaenathus insidiis consobrini sui interemptus est cum filio Herode, quem et ipsum imperatorem appellaverat. 2 tum44 Zenobia, uxor eius, quod parvuli essent filii eius qui supererant, Herennianus et Timolaus, ipsa suscepit imperium 3 diuque rexit non muliebriter neque more femineo, sed non solum Gallieno, quo quaeque45 virgo melius imperare potuisset, verum etiam multis imperatoribus fortius atque sollertius. 4 Gallienus sane, ubi ei nuntiatum Odaenathum interemptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam patris paravit collectisque per
p44 Heraclianum ducem militibus sollertis principis rem gerebat. 5 qui tamen Heraclianus, cum contra Persas profectus esset, a Palmyrenis victus omnes quos paraverat milites perdidit, Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter imperante.
6 Inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt. quibus compertis Gallienus Cleodamum et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus victi sunt barbari. 7 Veneriano item duce navali bello Gothi superati sunt, cum ipse Venerianus militari periit morte. 8 atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastaverunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi sunt. unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Boeotiam pervagati sunt. 9 Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyricum occurrit et fortuito plurimos interemit. quo comperto Scythae facta carragine per montem Gessacem fugere sunt conati. p46 10 omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna . . . . . . quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.
14 1 Et haec quidem Heracliani ducis erga rem publicam devotio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet . . . . . . . . . 2 et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea comprobatum est. 3 is enim et Claudius, a quo Constantius, vigilissimus Caesar, originem ducit. 4 fuit iisdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime adiuvit. 5 sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem improbissimam malis fessa re publica a gubernaculis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res publica per voluptatum deperiret inlecebras. 6 insidiarum genus fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum. 7 hoc
p48 scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nuntiari Aureolum iam venire. 8 ille igitur militibus cogitatis quasi certum processit ad proelium atque ita missis percussoribus interemptus est. 9 et quidem Cecropii Dalmatarum ducis telo46 Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa Mediolanum, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt. 10 quod veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis: "Valeriano imperatore consule." quis igitur alius potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater? 11 constat de genere, non satis tamen constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.
15 1 Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, cum spe praedae ac publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad invidiam faciendam dicerent raptum. 2 quare consilium principum fuit, ut milites eius quo solent placari genere sedarentur. promissis itaque per Marcianum aureis vicenis et acceptis (nam praesto erat thesaurorum copia) Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos rettulerunt. 3 sic militibus sedatis Claudius,
p50 vir sanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus, acceptus senatui, populo bene cognitus accepit imperium.
16
1 Haec vita Gallieni fuit, breviter a me litteris intimata, qui natus abdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris perdidit, orbem terrarum viginti47 prope per48 tyrannos vastari fecit, ita ut etiam mulieres illo melius imperarent. 2 ac ne eius praetereatur miseranda sollertia, veris tempore cubicula de rosis fecit. de pomis castella composuit. uvas triennio servavit. hieme summa melones exhibuit. mustum quemadmodum toto anno haberetur docuit. ficos virides et poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus praebuit. 3 mantelibus aureis semper stravit. gemmata vasa fecit eademque aurea. 4 crinibus suis auri scobem aspersit. radiatus saepe processit. cum chlamyde purpurea gemmatisque fibulis et aureis Romae visus est, ubi semper togati principes videbantur. purpuream tunicam auratamque virilem eandemque manicatam habuit. gemmato balteo usus est. corrigias49 gemmeas adnexuit, cum campagos reticulos appellaret. 5 convivatus in publico est. congiariis populum mollivit. 6 senatui sportulam sedens
p52 erogavit. matronas ad consilium50 suum rogavit iisdemque manum sibi osculantibus quaternos aureos sui nominis dedit.
17 1 ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum optimus de filio amisso dixisse fertur, "Sciebam me genuisse mortalem," ille sic dixit:51 "Sciebam patrem meum esse mortalem."
2 Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falso52 sua voce laudaret. peior tamen ille qui credidit.53 3 saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui cani iuberet. 4 lavit ad diem septimo aestate vel sexto, hieme secundo vel tertio. 5 bibit in aureis semper poculis aspernatus54 vitrum, ita ut55 diceret nil esse communius. 6 semper vina variavit neque umquam in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit. 7 concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit. 8 cum iret ad hortos nominis sui, omnia Palatina officia sequebantur. ibat et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et natationibus56 lavabant simul cum principe. 9 admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes. et iocari se dicebat, cum orbem
p54 terrarum undique perdidisset.
18 1 fuit tamen nimiae crudelitatis in milites; nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit.
2 Statuam sibi maiorem Colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea imperfecta periit. tam magna denique coeperat fieri, ut duplex ad Colossum videretur. 3 poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum57 infans ad summum posset ascendere. 4 sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate statuae atque in altissima58 base poni. 5 porticum Flaminiam usque ad Pontem Mulvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastichae fierent, ut qum alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps διὰ τεσσάρον columnas.
6 Longum est59 eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. nos ad Saloninum revertamur. p56
19 1 Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope60 nihil est dignum quod61 in litteras mittatur, nisi quod nobiliter natus, educatus regie, occisus deinde non sua sed patris causa. 2 de huius nomine magna est ambiguitas. nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt. 3 et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt; qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi quondam in re publica viri. 4 fuit denique hactenus statua in pede Montis Romulei, hoc est ante Sacram Viam, inter62 Templum Faustinae ac Vestam63 ad Arcum Fabianum, quae haberet inscriptum "Gallieno iuniori" "Salonino" additum. ex quo eius nomen intellegi poterit.
5 Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. quod idcirco addidi, quia multi eum imperii sui anno nono64 perisse dixerunt. 6 fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti65 tyrannos uno p58 volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt, et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt.
7 Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. nam et multa iam in Valeriani vita dicta sunt, alia66 in libro qui de triginta tyrannis inscribendus est iam loquemur, quae iterari ac saepius dici minus utile videbatur. 8 huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis rebus editis laederentur.
20 1 scis enim ipse tales67 homines cum iis qui aliqua de maioribus eorum scripserint quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum Protreptici scripsit. 2 unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen novum fecit. 3 nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset, ac taciti ex militibus68 viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt. 4 cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur, "Salonino deferimus," atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore cincti discumberent. 5 negare non possum aliunde
p60 plerisque videri huius rei ortum esse morem; dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo quod ad bellum milites paret, a cinctis initum; cui rei argumentum est quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.
21 1 Nunc transeamus ad viginti69 tyrannos, qui70 Gallieni temporibus contemptu mali principis exstiterunt. de quibus breviter et pauca dicenda sunt. 2 neque enim digni sunt eorum plerique, ut volumen talium hominum saltem nominibus occupetur,71 quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur, multum etiam rei publicae profuisse.
3 Tam variae item opiniones sunt de Salonini nomine, ut qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum esse dicat,72 quam is73 perdite dilexit. et dilexit74 Piparam nomine barbaram regis filiam. 4 quare75 Gallienus cum suis semper flavo crinem condit.
5 De annis autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum quindecim annos eosdem imperasse constet, id est p62 Gallienus usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus, alii novem annis, vix76 decem alii etiam Gallienum imperasse in litteras mittant, cum constet et decennalia Romae ab eodem celebrata et post decennalia Gothos ab eo victos, cum Odaenatho pacem factam, cum Aureolo initam esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra Lollianum, multa etiam ab eo gesta, quae ad virtutem, plura tamen quae ad dedecus pertinebant. 6 nam et semper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibus, mimis scurrisque vixisse.
1 Words in colorº are supplements of Obrecht and Peter to fill lacunae in P.
❦
2 So P; lacunae closed up in Σ.
❦
3 munera suppl. by Editor; lacuna in P.
❦
4 Words in colorº are supplements of Jordan to fill lacunae in P.
❦
5 ac Kellerbauer, Hohl; a P; et Peter.
❦
6 et Peter; haec P.
❦
7 et ins. by Peter; om. in P and by Hohl.
❦
8 rem gerere Salm., Peter; ingerere P.
❦
9 idem Σ, Peter; id est P.
❦
10 que ins. by Klotz: cum . . . potuisset Peter, Hohl.
❦
11 Words in colorº are supplements of Obrecht to fill lacunae in P (cf. Tyr. Trig. xxii.8).
❦
12 quoque Peter; qui P.
❦
13 So Salm. to fill lacunae in P.
❦
14 malis Σ, Peter; magis P.
❦
15 Astacum egnatius, Peter1; contum P.
❦
16 uel Σ, Peter; om. in P.
❦
17 Fausiano from CIL XIV.5357; Faustiano P.
❦
18 dies om. in P.
❦
19 Illyricum ins. by Salm.; lacuna in P.
❦
20 So Hohl; gothoridodius P corr., Σ; Gothori Clodius Peter.
❦
21 So Jordan; a quo dictum P.
❦
22 saltem Ellis, Hohl; salutem P, Σ, Peter2.
❦
23 So Salm., Peter1, Hohl; ostentare P, Σ.
❦
24 So Petschenig, Hohl; ope fama satis nota populos P.
❦
25 amitteret Σ; mitteret P.
❦
26 So Gruter and Peter; incitet cum P.
❦
27 uariatione Cas.; ratione P, Σ.
❦
28 albato milite Baehrens, Peter2; albatos milites P.
❦
29 decursis Eyssenhardt, Petschenig, Hohl; depulsis P, Peter.
❦
30 rex P.
❦
31 rimantes Ellis, Walter, Damsté; mirantes P, Peter.
❦
32 agerent Jordan; ageret P, Peter.
❦
33 at Cas., Peter; ac P, Hohl.
❦
34 acto se Salm.; actos P.
❦
35 docti P, Σ; ducti Baehrens, Peter, Hohl.
❦
36 saepius Cas., Hohl; sceptus P; σκωπτικῶς Oberdick, Peter2.
❦
37 ait P.
❦
38 in P.
❦
39 consulatu Czwalina, Peter2; consulta P, Σ.
❦
40 ostendendi acuminis Madvig, Hohl; ostendentia cum in his P.
❦
41 uector P.
❦
42 ueras pro uitreis P, Σ.
❦
43 ue ins. by Bitschofsky; om. in P; nauali . . . . sint del. by Peter.
❦
44 cum P.
❦
45 quo quaeque Peter2; quoque P; quo quae Hohl.
❦
46 telo Peter2; om. in P.
❦
47 uiginti P, Σ, Hohl; triginta Salm., Peter.
❦
48 per om. in P.
❦
49 corrigias Mommsen, Hohl; caligias P; caligas Σ, Peter.
❦
50 consulatum P.
❦
51 So Peter; mortalem, nec defuit an ille se dixit P; nec defuit . . . . . . . . . mortalem del. by Hohl.
❦
52 falsu P.
❦
53 peior . . . . . . . . . credidit om. in Σ and del. by Hohl.
❦
54 natus P.
❦
55 ita ut Σ, Hohl; om. in P; cum Salm., Peter.
❦
56 natationibus Σ, Peter2, Hohl; nationibus P.
❦
57 scapum Scaliger; caput P, Σ.
❦
58 altissima Haupt, Peter2; actussima P1.
❦
59 est Σ; om. in P.
❦
60 quidem prope Kellerbauer, Peter2; quippe P.
❦
61 quod dignum P, Σ.
❦
62 inter Mommsen, Peter2; intra P, Σ.
❦
63 ac Vestam Jordan, Peter2; aduentam P, Σ.
❦
64 nono om. in P and Σ.
❦
65 uiginti P, Σ, Hohl; triginta Peter; but see c. xvi.1.
❦
66 dicta sunt alia ins. by Peter; om. in P.
❦
67 tales Cas., Peter; quales P, Hohl.
❦
68 taciti ex militibus Salm., Peter1; tacitis militibus P, Σ; taicitis uultibus Haupt, Peter2, Hohl.
❦
69 uiginti P, Hohl; triginta Peter; but see c. xvi.1.
❦
70 qui P corr., Σ, Hohl; om. in P1; Gallieni . . . exstiterunt del. by Peter.
❦
71 occupetur Kellerbauer, Hohl; occuparetur P, Σ, Peter.
❦
72 dicat Salm., Jordan; om. in P; lacuna assumed by Peter and Hohl.
❦
73 quam is Salm., Peter1; quamuis P, Peter2, Hohl.
❦
74 et dilexit ins. by Editor; lacuna in P assumed by Peter and Hohl.
❦
75 quare ins. by Editor.
❦
76 uix Peter; bis P.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Historia Augusta |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Home |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05